COLOCASIA

COLOCASIA
COLOCASIA
seu um, Graece Κολοκασία seu κολοκάσιον, quasi κολὸς κάσος seu κασῆς, i. e. parva lacerna, ob foliorum latitudinem, nomen est, multis herbis latifoliis commune, aro Aegyptio, Fabae Aegyptiae seu Ciborio, Loto et Nymphaeae: proprium vero Colocasiae bulbaceae, quae herba Aegypto atque etiam Cyrenae familiaris, hodieque Aegyptiis Colcas, Baeticis Mantum nostrae Dominae, Hispanis Alcoleas dicitur, et Plinio describitur his verbis, l. 21. c. 15. In Aegypto est nobilssima Colocasia ---- Hanc e Nilo metunt, caule, cum coctus est, araneosô in mandendo; thyrsô autem, qui inter folia emicat, spectabili, foliis latissimis, etiam si arboreis comparentur --- Adeoque Nili sui dotibus gaudent, ut implexis colocasiae foliis, in variam speciem vasorum, potare gratissimum habeant. Seritur iam haec in Italia. Nempe tum foliorum amplitudine, tum redicis sapore, commendabilis haec planta; floribus insuper usui fuit. Et quidem folia, quae petasi, pilei Thessalici, magnitudinem aequant, unde et petasitis ea dicta, vasorum usum praebuêre ad potandum. Strabo de eius foliis, Καὶ ἡ Α᾿λεξάνδρεια μεσὴ τούτων ἐσὶ τατα τὰ ἐργαςήρια, ὡς ςκεὐεσι χρεωμένων, Plena his foliis Alexandria per tabernas et officinas, quae his utuntur pro vasculis. Replicatas enim oras in circuitu habent, unde usum catinorum et vasculorum facile exhibere possunt. Quare idem, magnum reditum ex his foliis eos in usus comparatis per totam Aegyptum fieri, adeo ut agri etiam hôc potissimum reditu censeantur, narrat. Haec vasa κιβώρια dici Nicandro sunt qui velint. Sed κιβώρια proprie appellate esse, calices ipsos sive capita Colocasiae, supra diximus. Redicum quod attinet, illa in cibis lautissima fuit; quemadmodum et thyrsus. Unde Martialis de Colocasia, l. 13. Epigr. 57.
Niliacum ridebis olus, lanasque sequaces,
Improba cum morsu fila, manuque t rahes.
Araneosus is nam que erat et filis nervosus in mandendo. Unde idem, l. 8. Epigr. 33. v. 13.
Lenta minus gracili crescunt Colocasia filô etc.
Hodie suum Colocasium edunt Aegyptii raporum vel naporum vicem, et sapore subamarô esse aiunt, cum acri viscositate, sed, ubi coctum est, satis dulce exsistere. Sed et flores Colocasii, ad coronas vidndas expetiti, nondum tamen Alexandri M. aetate, cum nullam eorum mentionem Theophrastus faciat. De illis Virg. Ecl. 4. v. 20.
At tibi prima puer mullô munuscula cultis
Errantes haderas passim cum baccare tellus,
Mistaque ridenti colocasia fundet acanthô.
Nempe cum primitus peculiaris haec Aegypto esset, in Italiam inde adlata, post devictam ab Augusto Aegyptum, ibidem seri coepit. Similiter in Lusitania, indidem advectam, circa rivos Hasci, ferunt incolae etc. Plura de celebri hac planta, vide apud Salmas. ad Solin. passim, praecipue p. 970. et seqq. uti de flore inprimis infra,
voce Lotos. Hinc Colocasias, cognomen minervae, quae Sicyohe colebatur, secundum nonnullos, At non ab herba hac Aegyptia illud cognomentum invenit Minerva, sed a curta ac succincta veste, quâ amictum fuit eius simulacrum. Vide quae supra diximus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Colocasia — Colocasia …   Wikipédia en Français

  • colocasia — (del lat. «colocasĭa»; Colocasia esculenta) f. *Planta arácea, originaria de la India, de hojas grandes comestibles lo mismo que la raíz, que es feculenta. ≃ Haba de Egipto. * * * colocasia. (Del lat. colocasĭa, y este del gr. κολοκασία). f.… …   Enciclopedia Universal

  • Colocasia — n. a small genus of perennial tuberous herbs of the arum family, of tropical Asia and the Pacific islands, including the {taro} ({Colocasia esculente}). Syn: genus {Colocasia}. [WordNet 1.5] || …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Colocasia — Colocasĭa Ray., Pflanzengattg. der Arazeen, im trop. Asien. C. antiquōrum Schott. (Arum colocasia L.), in den Tropen als Taro der kopfgroßen Knollen halber angebaut, die Blätter und Blattstiele als Gemüse (Karibenkohl) benutzt; bei uns… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • colocásia — s. f. [Botânica] Planta arácea. = FAVA DO EGITO, INHAME DO EGITO   ‣ Etimologia: latim colocasia, ae …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • colocasia — (Del lat. colocasĭa, y este del gr. κολοκασία). f. Hierba de la familia de las Aráceas, originaria de la India, con las hojas grandes, de forma aovada y ondeadas por su margen, y la flor de color de rosa. Tiene la raíz carnosa y muy acre cuando… …   Diccionario de la lengua española

  • Colocasĭa — (C. Sch. et. Endl.), Pflanzengattung aus der Familie der Aroideae Caladieae Colocasieae, ehedem zu Arum gezählt, sich meistens durch einen großen, durch die abgefallenen Blätter genarbten Stamm auszeichnend; Arten: C. antiquorum, in Ostindien,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Colocasĭa — Schott (Kolokasie), Gattung der Arazeen, Stauden mit knolligem oder aufrechtem Stamm, langgestielten, schild oder eiförmigen, am Grunde herzförmigen Blättern, lang kegelförmigem, pfriemen oder nur stachelförmigem Anhang des Blütenkolbens und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Colocasia — COLOCASIA, æ, ein Beynamen der Minerva, unter welchem sie ehemals zu Sicyon verehret wurde. Athenæus, L. III. c. 1. p. 72 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Colocasia — For the moth genus, see Colocasia (moth). Colocasia Colocasia esculenta Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”